'Letter to James I Concerning a Supposed Scandal Touching the Countess of Nottingham (14 August 1606)'
British Library, Additional MS 4149, ff. 183r-183v
The Kinge of Denmarcke to his Ma[jes]tie the xiiij of Aug[ust]:1606: From Shipboarde Concerninge a Supposed Scandall touchinge the Countesse of Nottingham: /
Serenissine Princeps, frater Charissime, Nolo
nunc repetere gratiaru[m] Actiones pro omni fraterna benevolenti Mihi prestata, sed quicquid
eiusmodi restat ad aliud Comodius tempus reservabo, Nunc autem quia sub velis sum, hoc nomine
tantum paucis et brevissitesse Me tibi gratias
Ago, quod me de negotio isto ad dom[ini] Admirallij
Coniugem pertinente Certiorem reddere et tam
fraterne per Nobilem Vicum presentiu[m] Latorem
Mo{u}ere volueris; (vt scias, Charissimo frater; q[uo]d
quicunq[ue] is sit qui protulit, quod ego Contra
honorem, {existrinaconem}, seu dignitatem, vel Ad-
mirallij, vel Coniugis vnquam quicquam dixe{rim},
ipsum Levissima Curiositate, et Malitia ea Confuixisse, et (sit honor A{n}cibus tuis) Comentitum
esse, Nam ne Cogitavi quidem, Multo Minus dixi
vnquam, quæ honorem sive existimacon[n]em ipsorum
vel Lædere vel imminuere, Imo de ipsa ipsius Coniuge ita sentio, quie quem admodum de illustri,
Nobili et Honesta Matrona Merito fieri debet,
dolet autem Mihi vehementer, quod nunc sub dis-
cessum Meum ita falso {insimulari}, ac traduci debeam, A te autem frater Amantissime, fraterne
peto: / .
183v
peto, vt d[omi]n[u]s Admiralius ipsiusq[ue] Coniun{x} hanc
Meam declaracon[n]em {Specte}, ac expresse intelligant, Meq[ue] excusatu[m] {h[ab]eant}, forte Malevoli sunt
homines qui Nobis o[mn]ibus ab utraq[ue] parte illam
animoru[m] Mutuam Coniunctionem invident, quam
inter nos {cæptam} esse toto hoc tempore animadverterunt, eamq[ue] Libenter turbarent, ac everterent,
si qua racon[n]e, vel Mendacijs quibuscunq[ue] excogitatis, seu Calumijs disseminatis id efficere
possent; Tu vero, Chariss{:} frater, dominu[m]
Admirallium Confirmabis, omnesq[ue] suos a me
o{
[mn]
}em favorem, ac Benvolenciam, quacunq[ue] occasione oblata, indubitato expectare inbebis, quod
si faciat, Numquam fullam opinionem eius, Neq[ue]
enim aliud de Me meritus est, Tibi nunc Charissime frater, o[mn]ia amoris fratrem officia, ac Iudicia toto Corde defeco, teq[ue] cum Amantiss: Coniuge, et Liberis, Sorore, ac Nepotibus meis suavissimus diu fæliciter vivere ac valere opto,
Raptim ac Celeri Mana, ex Navi mea: xiiijo
Augusti: Anno D[omi]ni: 1606: :
Frater tuus Fideliss{ [] }, qua[m]diu vi{u}o: Chr. R: /
Introduction
No introduction.
Manuscript
British Library, Additional MS 4149, ff. 183r-183v,
Languages: English, Latin
Creation date: 14 August 1606
Authors
Other Witnesses
No witnesses
Seventeenth Century Print Exemplars
No bibliography
Modern Print Exemplars
No bibliography
Selected Criticism
No bibliography
Downloads
Keywords (Text Type)
- letter
Keywords (Text Topics)
- diplomacy
- court scandal
Transcribed by:
Tim Wales (Research Assistant)